라틴어 문장 검색

et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt tecta viam propter non magno pondere tota, nec minus exultant, si quidvis cumque viai ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:7)
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
in manibus vero nervi trahere et tremere artus a pedibusque minutatim succedere frigus non dubitabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:8)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
— Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
it stridor, et alte Consternunt terram concusso stipite frondes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:2)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
Nec sic inmissis aurigae undantia lora Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:2)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
Sane concussum Olympum nutus maiestate non tacuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:5)
Tremunt sub vertice cristae Sanguineae, clypeoque micantia fulmina mittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 35:3)
It eques, et plausu cava concutit ungula terram
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 22:6)
Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:3)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
Non secus ingenti bellorum Roma tumultu Concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes Hannibal.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION