라틴어 문장 검색

Cuius autem vita ipsi potest utilis esse, eum eius vitae ea condicio sit, ut, qui illam eripuerit, in maxima et gratia futurus sit et gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:2)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)
' 'Iam vero ista condicione, dum mihi liceat negare posse quod non potero et fateri nescire quod nesciam, licet' inquit Crassus 'vestro arbitratu percontemini.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 101:4)
nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is ineptus esse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 17:3)
atque ista quidem condicione, vel ut verbum nullum faceres, me teneres.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 27:6)
quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:3)
At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum, cantat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:1)
conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 4:9)
Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:4)
si Massilienses, nostri clientes, per delectos et principes cives summa iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi similitudo quaedam servitutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 71:3)
' Quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:6)
nam regem illum volunt esse, qui consulit ut parens populo conservatque eos, quibus est praepositus, quam optima in condicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 73:3)
non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit animal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:2)
At est eo meliore condicione quam adulescens, quioniam id quod ille sperat consecutus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:6)
volunt enim illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati, eadem condicione nasci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 137:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION