라틴어 문장 검색

sed cum crevit et vera febris exarsit, etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:2)
Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illa turpi infirmitatis confessione non veniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 7:2)
Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:4)
interdum autem solutio est ipsa confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:1)
Sed, cum securos aliquis casus expertus est, exprimitur sera confessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:2)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 1:3)
Ignorantia rerum innocentes erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:2)
Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:1)
Omnes autem male habet ignorantia veri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 7:1)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)
SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 10:12)
sed silentium uidetur confessio.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 5:1)
HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 19:1)
Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION