라틴어 문장 검색

legiones impetu ingenti confligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:1)
ubi enim eum secum acie conflixisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 108:2)
ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo populandoque gesserunt bella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 221:1)
mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores putarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 253:1)
et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus quos rapto vivere necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 262:1)
namque ita conflixerunt ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 362:2)
prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 4:2)
visne igitur, dum dies ista venit, qua magno conatu exercitus moveatis, interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc eventu cernatur, quantum eques Latinus Romano praestet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 84:2)
Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud hostes esse ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium - ita vocant locum - acie cum Samnitibus conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 418:1)
quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 446:1)
refecto exercitu cum hoste congressus, haud dubia spe sua militumque, ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 515:1)
quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 93:1)
en unquam futurum ut congredi armatis cum Samnite liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 145:2)
Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:1)
Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION