라틴어 문장 검색

tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 2:3)
ipsum posteriore parte residentem, manum sub alam ejus conjicere, simulque et illa os, et altera manu brachium ejus ad latus impellere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 2:4)
in quae lora mollia conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:4)
Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum, neque repositum est, sic jacere convenit, ut maxime cubantem juvat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 1:2)
Haec fatus propere flavis e crinibus unum concussa cervice iacit missoque volentem vitali fulgore ferit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix21)
Dircaeis qualis in arvis messis cum proprio mox bellatura colono cognatos strinxit gladios, cum semine iacto terrigenae galea matrem nascente ferirent armifer et viridi floreret milite sulcus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:169)
Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:3)
In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 6:1)
temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:3)
hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:2)
Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:5)
fiat, remedio est aquae mixtus sucus herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 10:3)
Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram pro-scissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 5:2)
Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:7)
secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION