라틴어 문장 검색

Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:7)
At si quis rebus addere se et novum aliquid reperire conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inventum (nec ultra) perscrutari et eruere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:10)
Itaque conabimur efficere ut habeantur bonae et verae de iis quae adducimus opiniones, licet ad tempus tantummodo, et tanquam usurariae, donec res ipsa pernoscatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:6)
Itaque id verbis amplius vincere non conabimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:9)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
CLAM dum latro pedem cuiusdam ferret in edem, Surgit, ut exploret, quid fur temptare laboret, Ne quid in hac dampni pateretur fraude tyranni;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:1)
Quos id conari dum sensit et ista minari, Clam monuit talem per fraudem collateralem, Querat ut hic alte, tot opes qua repperit arte;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:2)
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit, Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper, Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat, Testiculos rima concluserat eius in ima.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:3)
Quod cum nesciret, sectorque repente ueniret, Surgere conatur;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:4)
Cuius uir quidam tantam compescuit iram, Dum presensisset, temptare quod id uoluisset;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:4)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
Sic qui uicinum sibi quemlibet aut peregrinum Ledere conatur, ius contra fasque minatur, Se grauiore peti discat discrimine leti, Vt uice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:31)
Quo sic impleto, rediit lupus ordine sueto Temptat et illesus, quid ut hinc sibi tollat ad esus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:8)
Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii.
(불가타 성경, 집회서, 4장32)
Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION