라틴어 문장 검색

Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:5)
Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:2)
" Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatissimi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:1)
Non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comitatus, quam domus, quam uxor ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 4:4)
Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:4)
turpe est neminem esse in comitatu tuo puerorum, cuius sana facies medicamentum desideret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:6)
cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 16:2)
Volo mihi describi comitatum istius tumultus:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:7)
Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 3:4)
nullum exilium grave est, in quod licet eum hoc ire comitatu."
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:7)
Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 55:4)
iuravit itaque se amnem illum regis comitatus auferentem eo redacturum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 127:2)
Et si placet ista iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:6)
hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:3)
Describe istius comitatum tumultus:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION