라틴어 문장 검색

Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
838 Catonis fortitudo constans.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권46)
Divitior Crispo, Thrasea constantior ipso Lautior et nitido sis Meliore licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIV4)
nam eam per laudem benivolam reddidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5222)
hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6912)
et est laus quod et in adversis constans fuerit, vel quem nemo inpune laesisset, vel qui dolo etiam fortiores saepe vicisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6284)
nam cum aliquid propter nos petimus, benivolum nobis eum qui audit facere debemus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 315)
cum in aliena causa sententiam dicimus, nos illi benivolos debemus ostendere, ut habeatur dictis fides.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 316)
et intentionem constantis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3312)
usvmque medendi ἐμπειρικήν scientiam, hoc est medicinam, in usu, non in ratione constantem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3969)
vicine palaemon benivolum reddit ex vicinitatis comme- moratione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 531)
"Omnem adeo mundum, si solem lunam reliqua astra desierit1 fontium dulcis aqua et aqua marina nutrire, in vim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:3)
sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 39:1)
errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:4)
nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION