라틴어 문장 검색

cuius ignoratio finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:2)
sed nunc quidem valetudini tribuamus aliquid, cras autem et quot dies erimus in Tusculano, agamus haec et ea potissimum, quae levationem habeant aegritudinum formidinum cupiditatum, qui omnis philosophiae est fructus uberrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:7)
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:4)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:2)
in quem autem metus, in eundem formido timiditas pavor ignavia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 52:3)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
Multa ibi miranda, multas formidines patimur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:2)
vigiliam morbus et crescente formidine mors sequebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:2)
dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos terret, et est illi praeda benigna lepus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권92)
medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:14)
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, mentis inops gelida formidine lora remisit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:3)
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:9)
Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine movit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:4)
O genus attonitum gelidae formidine mortis, quid Styga, quid manes et nomina vana timetis, materiem vatum, falsique pericula mundi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION