라틴어 문장 검색

At in eo, qui verum invitus dicturus est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:1)
In causa, sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus applicando saepe eo perducit homines, ut invitis quod prosit extorqueat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:4)
licet enim valeat sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius causis utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 142:2)
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 18:2)
ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 111:3)
sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 78:1)
nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 210:1)
neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장7)
Catoni gladium adsertorem libertatis extorque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:12)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia instrumenta excarnificandi particulatim hominis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:5)
Multa possum tibi ostendere, quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 8:4)
adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 6:3)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION