라틴어 문장 검색

et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장9)
sic Milesios permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum praetorem Achaiae decrevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장7)
Consultant quos memoravi quonam modo ea plurium auditu acciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장1)
nec mora quin decerneretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장2)
nec ultra deliberatum quo minus non quidem extrema decernerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri testarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 5장2)
quod postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium decernebatur ni professus indicium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장7)
Quoties super tali negotio consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장1)
mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret, litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas obtinebant accipit, brevem moram precantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장10)
qua damnata cum praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장3)
stuprorum eius ministri, Carsidius Sacerdos praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregellanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem poenae in Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus, quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus adversum insontis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장11)
Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius, commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum mortis arbitrium ei permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장1)
famosos probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit, monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장5)
Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat cuius misericordiam experiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 18장1)
consularia insignia Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장5)
decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION