라틴어 문장 검색

ubi contemptus, ibi frequens iniuria;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:12)
Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:10)
Verum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliviscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:7)
Non sic avaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:6)
Avaritiae quoque tibi vitandum est malum, non quo aliena non adpetas - hoc enim et leges publicae puniunt, - sed quo tua, quae sunt aliena, non serves.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:1)
"mammona divitiae nuneupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:12)
"Radix malorum omnium est avaritia, ideoque et ab apostolo idolorum servitus appellatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:39)
"Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:56)
"Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens ad monachos verteram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:115)
Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:6)
accusare avaritiam et latro potest;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:9)
Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:5)
Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:6)
"sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION