라틴어 문장 검색

Ingravescente post haec altius cura, imperator eligere consilia quam invenire sufficiens, id conducere rebus existimans, Victorem magistrum equitum et Urbicium, Mesopotamiae ducem, ire propere iussit in Persas, responsum absolutum et unius modi perferentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 4:1)
quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 4:2)
nihil ex communi mente procerum gentis delictum asseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones, amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec opportune ad ferociam animos agrestes accendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:3)
Paulatimque lenitus, et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo, vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lumine cernebatur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 3:2)
Nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus, sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, per interrogationes funestas, non nullis ad usque discrimina vitae vexatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:1)
E quibus haec sufficiet poni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:2)
Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario primatum ductu contenti, perrumpunt quicquid incident.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 7:2)
Sufficiet enim, veritate nullo velata mendacio, ipsas rerum digerere summitates:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 10:2)
Fritigernus frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente, abire negotio imperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus , suadensque ut populandas opimas regiones et uberes, absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 4:1)
Quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre posse non sufficientes sarcinas graves, susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui eisdem fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta, et latebras hominum et receptacula secretiora monstrando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 6:1)
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:1)
Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 8:1)
Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:2)
Stare diu nec uis nec honor nec forma nec etas Sufficit, in mundo plus tamen ista placent.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION