라틴어 문장 검색

Phrenesis vero tum demum est, quum continua dementia esse incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:1)
ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:5)
ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum, et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec dies transeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 4:1)
dum id intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:9)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:2)
Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 6:3)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Alterum est subrubicundum, aut mixtum rubore atque pallore, exasperatumque per pusulas continuas, quarum nulla altera major est, sed plurimae perexiguae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 20:4)
- ̓Αλφόσ vocatur, ubi color albus est, fere subasper et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 84:3)
Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est, si spiritus difficultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, si ante tertium diem quaedam livida excedunt, si is aut nihil, aut tarde respondet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 33:5)
continuo sublime volans ad moenia Gallis condita, lanigeri suis ostentantia pellem, pervenit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:120)
Exquirite retro crimina continui lectis annalibus aevi, prisca recensitis evolvite saecula fastis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:37)
continuo secat ungue genas et tempore pandit adrepto gemitus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:120)
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda laetus caede redit, sequitur mucrone secundo continuum vulnus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:323)
Continuo dispersa vigor per membra volutus aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix26)

SEARCH

MENU NAVIGATION