라틴어 문장 검색

magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem iudicio est postea consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:2)
tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:1)
et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incor- ruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:3)
neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:2)
haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 1:1)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vitupera- tionesque conscripsisse, quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperan- doque rursus affligere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 3:1)
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane re- centes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 1:1)
quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 2:1)
at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:1)
Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui- dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:3)
possumus C. Fabri- cium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:2)
Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi legisse videor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:2)
Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 5:2)
catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION