라틴어 문장 검색

itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem facitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 59:1)
nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in privata conubii societas est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 60:2)
cum in contionem consumes processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens Curtius respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 62:1)
LEX de conubio patrum et plebis a tribunis contentione magna patrihus repugnantibus perlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha1)
ceteris Latinis populis conubia commerciaque et concilia inter se ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 213:1)
haec conubia patrum et plebis interrupit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 476:1)
Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, qui id maluerunt quam civitatem,suae leges redditae, conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 636:1)
data concilia conubiaque adempta et magistratibus praeter quam sacrorum curatione interdictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 637:2)
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentis Romanis miscuerat, et cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 45:1)
eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio vetusto iunctos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 460:2)
hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deinde conubio atque cognationibus, postremo civitate nobis coniunxissemus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 355:2)
ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant ut sibi oppidum in quo habitarent daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 29:1)
pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 351:1)
item cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit et per conubia nostra et Nomadumque petam conubia supplex.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 739)
conubia hic 'nu' produxit, cum alibi corripuerit, ut conubio iungam stabili.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2134)

SEARCH

MENU NAVIGATION