라틴어 문장 검색

quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 5:2)
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:1)
Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:1)
cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi[i] taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in dicionem domini, si conualuissent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 2:1)
"vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 13:8)
Hic medicus inclytus, tetanum, morbosque alios, ex cerebri aut nervorum turbamento oriundos, cortice Peruviano, mercurio dulci sexies sublimato, aliisque remediis corroborantibus sanare primus instituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.184)
"Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:5)
Scio quosdam convaluisse corpore et animo aegrotare coepisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:30)
Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:10)
fusa venena silent, malus ingratusque maritus et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII80)
Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum cernimus et flecti medicina posse videmus, id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:6)
quae cognomina utrique effectui apta sunt, ut sit Ἰήϊος ἀπὸ τοῦ ἰᾶσθαι, id est a sanando, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παύειν τὰς ἀνίας, et rursus Ἰήϊος ἀπὸ τοῦ ἱέναι, ab inmittendo, — βέλος ἐχεπευκὲς ἐφιεὶς, et Παιὰν ἀπὸ τοῦ παίειν, a feriendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:2)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Munere dignus erat convaluisse meo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI4)
Qui sanet ruptos dic mihi, Galle, quis est?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION