라틴어 문장 검색

qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 49:1)
non ego haec inquit iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed comperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 133:2)
et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 628:2)
Quid mali sum, ere, tua ex re promeritus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 134)
haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 210)
promerenti optume hocin preti redditur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 23)
ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, [ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, [ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,] ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 211)
Fecisti ut tibi, Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's de me et filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 16)
Aequom est per fidem quod creditum est, ne bene merenti sit malo benignitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2184)
Egon ab lenone quicquam mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua, qui abiurant si quid creditum est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 216)
Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 46)
nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 615)
Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis . mihi est Menaechmo nomen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 919)
Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 9106)
adeo etiam argenti faenus creditum audio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1200)

SEARCH

MENU NAVIGATION