라틴어 문장 검색

Idem cubiculum hieme tepidissimum, quia plurimo sole perfunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 24:2)
Non procul a balineo scalae, quae in cryptoporticum ferunt prius ad diaetas tres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 27:2)
In summa cryptoporticu cubiculum ex ipsa cryptoporticu excisum, quod hippodromum vineas montes intuetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:1)
Iungitur cubiculum obvium soli, maxime hiberno.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:2)
Hinc oritur diaeta, quae villae hippodromum adnectit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:3)
In fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum cryptoporticus ipsa quam vineae praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:2)
E regione stibadii adversum cubiculum tantum stibadio reddit ornatus, quantum accipit ab illo.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:4)
Mox zothecula refugit quasi in cubiculum idem atque aliud.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:2)
Sunt locis pluribus disposita sedilia e marmore, quae ambulatione fessos ut cubiculum ipsum iuvant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:2)
Irrupit cubiculum meum mater;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:1)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
inde quod interdiu, quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 5 1:4)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Cubicula obductis velis opaca nec tamen obscura facio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 2:1)
Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION