라틴어 문장 검색

at defessa labore membra postquam semimortua lectulo iacebant, hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 504)
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, mihi floridis corollis redimita domus erat, linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6323)
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:4)
neque enim, cum lectulus aut meporticus excepit, desum mihi.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장73)
et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:9)
Statim ut volueris sapientiam veri audire Salomonis et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta, quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conveniet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:30)
martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:5)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)
Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:1)
"Populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:2)
Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:4)
Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:3)
"Introduxit me rex in cubiculum suum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:7)
Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:4)
Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION