라틴어 문장 검색

Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 3:1)
Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 11:1)
Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:2)
Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 3:1)
Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 7:2)
Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 7:1)
post vero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis victitasse, ut vulgo per vias urbis versiculi proscriberentur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:8)
Quod verba facta sunt de et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e republica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 2:4)
muros urbemque forumque Excubiis curant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 2:4)
LIBRI sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui rebus eius absentis curabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 2:1)
Itaque, inquit, si quis haec duo verba cordi habeat eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque vivet tranquillissimam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 7:1)
Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium quaestionis ponebat librum veteris scriptoris vel Graecum vel Latinum et coronam e lauro plexam, totidemque res quaerebat quot homines istic eramus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 4:1)
Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 5:1)
Attamen rex contrarium credi voluit, inquiens se cum bellum eius generis instituisset quod non opus unius aestatis futurum esset, sed absque termino praefixo, regni Galliae subiugationem pro periodo haberet, non curare quo anni tempore inciperet, praesertim cum Caletum a tergo haberet ubi, si ratio belli postularet, hyemare possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:7)
Verum tempus ipsum, cum regis ipsius diligentia et Poyningi prudente administratione ita res Hiberniae composita erat ut nihil reliquum fieret Perkino praeter turbulentos impetus sylvestrium et nudorum hominum, itaque qui res eius curabant consilium ei dederunt ut a rege Scotorum auxilia peteret, principe iuvene et animoso, et populo suo ac proceribus acceptissimo, et erga regem Henricum male affecto.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION