라틴어 문장 검색

Tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:6)
Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:5)
quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars et scaena declarat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:3)
sic in orationibus hisce ipsis iudiciorum, contionum, senatus, etiam si proprie ceterae non adhibeantur artes, tamen facile declaratur, utrum is, qui dicat, tantum modo in hoc declamatorio sit opere iactatus an ad dicendum omnibus ingenuis artibus instructus accesserit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 73:1)
nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi orationem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:4)
si enim aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito, aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 190:3)
nam, sive quem haec Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in xii tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque declarant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:2)
deinde cum spiritus eius esset angustior, tantum continenda anima in dicendo est adsecutus, ut una continuatione verborum, id quod eius scripta declarant, binae ei contentiones vocis et remissiones continerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:4)
vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 63:3)
haec enim nostra oratio multitudinis est auribus accommodanda, ad oblectandos animos, ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed populari quadam trutina examinantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 159:3)
saepe non proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum fuerit, declarare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:4)
his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem habet, altera concitationem, quae minime praeceptis artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus viderer:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:4)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
Africano illi superiori coronam sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non convenit, caput enim magnum est":
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 250:2)
C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset, exclamat, neutrum illis litteris declarari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION