라틴어 문장 검색

Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장23)
Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장8)
Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장8)
Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장17)
secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장4)
Ille quidem suis de me decretis uti hoc nefas esset effecerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:11)
Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:12)
Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitum volebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire, non est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum in ea re Caesar esset occupatus, circumventus a tergo ab equitatu hostium laboraret.
(카이사르, 아프리카 전기 5:1)
Quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:4)
Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsum reddere animadvertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad villam suam cum M.
(카이사르, 아프리카 전기 91:4)
et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:17)
Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:11)
Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:6)
Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:8)
Interim legati a Pharnace responsa referunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION