라틴어 문장 검색

Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:6)
Unde factum est, ut adclinis destinae, quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum uitae exhalaret ultimum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.7)
Non solum autem subpositi eidem feretro, uel adpositi curantur egroti, sed et astulae de illo abscissae, atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:1)
qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris siue caliginis incommodum ab oculis amouerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:5)
cuius corpus in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes, adposuerunt desuper arcam, in qua incorrupta eiusdem patris membra locauerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 2:1)
At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione conprimere ac mollire curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII]. 1:2)
qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec ualebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].5)
Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:2)
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, fusus et adposito pollice uersat opus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 136)
forte ita evenit, ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 83:1)
addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae inpedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 209:1)
equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 368:3)
Cena adposita est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2360)
Pueri, mensam adponite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 14)
Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 628)

SEARCH

MENU NAVIGATION