라틴어 문장 검색

"quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades semper eris mutisque diu plorabere Delphis, hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam Delon et intonsi eludet penetralia Branchi, nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam limina nec Lyciam supplex consultor adibit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권103)
Iamdudum terris coetuque offensa deorum aversa caeli Pietas in parte sedebat, non habitu, quo nota prius, non ore sereno, sed vittis exuta comam, fraternaque bella, ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater, deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes vociferans, seseque polis et luce relicta descensuram Erebo et Stygios iam malle penates,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권240)
pars currus deflent viduisque loquuntur, hoc solum quia restat, equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권9)
post aspera visu, ac deflenda tamen, digno plangore Nealce Hippomedonta ciens, vatis mox impia coniunx heu vacuos positura rogos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권57)
Cum uero non amor ortandi subolis, sed uoluntas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod defleant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:21)
Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:9)
Surge, inquit, frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude, quia, quod rogauimus, superna nobis clementia donauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:4)
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem et se iurabit mente fuisse mala.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 549)
non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 627)
In haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum quonam modo obviam praesentibus periculis iretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 63:1)
nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis audiri, multis operae pretium fuisse queri, pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim - gravis enim accola omnibus erat - Romam aut ad spem levandae iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 552:1)
haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 513:1)
Dum haec aguntur, interea uxorem tuam neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 176)
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 448)
infit ibi postulare plorans, eiulans, ut sibi liceret miluom vadarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 461)

SEARCH

MENU NAVIGATION