라틴어 문장 검색

Olim non librum in manus, non stilum sumpsi, olim nescio quid sit otium quid quies, quid denique illud iners quidem, iucundum tamen nihil agere nihil esse:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 9 1:1)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi posset balineum quod indulsisti fieri, placuit locus in quo fuit aliquando domus, ut audio, pulchra, nunc deformis ruinis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 701)
Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, Ingeniique vocas carmen inertis opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 151)
At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes, Simque mei lecti non ego solus onus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1013)
Truncus iners iacui, species et inutile pondus, Et non exactum, corpus an umbra forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 76)
Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes, Sed trepidas acies et fera castra sequi Proque bono versu primum deducite pilum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 820)
Amor odit inertes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 7:6)
sponte sua sine te celeberrima verba loquentur, nec manus in lecto laeva iacebit iners.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 103:1)
sic nullum vobis tempus abibit iners.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 13:1)
quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, oraque suscepta mane laventur aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 40:2)
non est pro vestris ars mea rebus iners.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 42:3)
ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 44:2)
pondus iners quondam duraque massa fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:1)
ira subit, deforme malum, lucrique cupido, iurgiaque et rixae sollicitusque dolor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION