라틴어 문장 검색

Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subvehitur magna matrum regina caterva dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:7)
deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:22)
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:5)
vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae, Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem, vagus et sinistra labitur ripa Iove non probante u- xorius amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 22)
fidis offendar medicis, irascar amicis, cur me funesto properent arcere veterno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 84)
plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio europa Asia et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφη`ν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. tum te flagrant deiectum fulmine Phaethon.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:2)
observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 390:1)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
nam et deiecto et arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:2)
" At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:2)
Non video enim, quomodo non in infimum agatur e fastigio suo deiecta virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 26:4)
Non ille ire vult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 63:5)
Vidimus patriam ruentem nocte funesta, cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes, non illa bello victa, non armis, ut quondam, Herculea cecidit pharetra.
(세네카, 아가멤논 11:11)
inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION