라틴어 문장 검색

Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:1)
" Primum dispice, an certa argumenta sint venturi mali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 8:3)
Et summam quidem rei pervides, quantum philosophia prosit, partes autem nondum satis subtiliter dispicis, necdum scis, quantum ubique nos adiuvet, quemadmodum et in maximis, ut Ciceronis utar verbo, opituletur et in minima descendat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:2)
Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 1:6)
Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 2:3)
Numquid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre, si quid delibero ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 5:1)
Ire in cogitationem iubet et dispicere, quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere, quae non possim facere, quae nolim prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 3:3)
Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod saepe mecum dispicio:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:4)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:3)
" Noli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de re magna deliberes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 6:2)
Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 29:1)
Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:1)
Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 5:5)
Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION