라틴어 문장 검색

utque rimaretur plura quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit, vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 11:2)
Qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor, quaerente curatius principe, si hi qui misere ex animo bene sentiunt de praefecto, gementes, inquit, et inviti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 9:1)
Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 10:4)
populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deseruerat, quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens, quod et caespitis est feracissimi, et amplitudine fluentorum Histri distinguitur ab arvis patentibus iam peregrini fulminibus Martis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 8:3)
Ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu Valentis patrui Gratianum Orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium accolae, ad Romanarum rerum excidium coniurati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 3:1)
Quarum textu oratus, ut praestolaretur paulisper periculorum participem, neve abruptis discriminibus temere semet committeret solum, adhibitis in consilium potestatibus variis, quid facto opus esset deliberabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 5:1)
Et recepti quia nulla erat suspicio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:3)
Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 4:2)
Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:7)
Burghardus Wirzeburgensis episcopus et Folradus capellanus missi fuerunt ad Zachariam papam, interrogando de regibus in Francia, qui illis temporibus non habentes regalem potestatem, si bene fuisset an non.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 749 9:2)
Et interrogatus a iamfato clementissimo domno rege praedictus Tassilo, quid agere voluisset;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:10)
Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:2)
Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:1)
tibi eum, Aemiliane, permisissem, et tenerem, si tu interrogares;
(아풀레이우스, 변명 42:17)
Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet.
(아풀레이우스, 변명 51:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION