라틴어 문장 검색

Hoc igitur modo quicquid a bono deficit esse desistit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:4)
Parcit itaque sapiens dispensatio ei quem deteriorem facere possit aduersitas, ne cui non conuenit laborare patiatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:5)
Pompeium filium multis verbis assidueque obiurgare non desistebat.
(카이사르, 아프리카 전기 22:3)
Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 25:5)
Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T.
(카이사르, 아프리카 전기 28:3)
Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor.
(카이사르, 아프리카 전기 45:4)
Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:12)
Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum viribus poterat non destitit.
(카이사르, 아프리카 전기 84:4)
Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt;
(카이사르, 아프리카 전기 85:9)
Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis parcerent, ad unum sunt interfecti.
(카이사르, 아프리카 전기 85:13)
Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:10)
Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur.
(카이사르, 아프리카 전기 88:3)
Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:3)
Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:2)
Cum eo de salute sua agit, orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit;
(카이사르, 내란기, 1권 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION