라틴어 문장 검색

destinantur validae civitates exercendis armorum officinis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장2)
et fuere qui se statim dederent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장12)
classis Cornelium Fuscum praefectum sibi destinat, qui propere adcucurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장9)
expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장7)
ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장5)
moriendum victis, moriendum deditis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장13)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
neque omnis eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam dediti fortunam partium speculabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장7)
longus deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장8)
proximus dies causae destinatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 10장6)
Romani conspicuam barbarorum aciem, et si quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장4)
ut vero huc illuc distrahi coepere, metus per omnis et praecipua Germanici militis formido, tamquam ea separatione ad caedem destinaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장10)
Classicus corruptissimum quemque e deditis pergere ad obsessos iubet, veniam ostentantis, si praesentia sequerentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장11)
Legio sexta decima cum auxiliis simul deditis a Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi iubetur, praefinita die intra quam castris excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION