라틴어 문장 검색

cum metus ipse, qui maxime videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore deterreat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:2)
nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:2)
quidam commendationem atque excusationem propria huius officii , nec abnuo esse ista in hac parte;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 84:2)
disertus et verbis inhaerebit, quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:2)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
Quos item uti priores consul illectos ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas moras promissa legatorum expectare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장5)
Ita numero priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiuerant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장8)
Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장4)
ille probare partim, alia abnuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장11)
Neque illi senatus, quamquam aduersus erat, de ullo negotio abnuere audebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장6)
Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장6)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)
Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:9)
Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION