라틴어 문장 검색

Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:13)
est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:8)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
— Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indiuisumque natura, id error humanus separat et a uero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:6)
Dudum quod atra texit erroris nubes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 7:1)
Commouet gentes publicus error
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 11:1)
Cedat inscitiae nubilus error,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 21:1)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:1)
Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:17)
Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut arbitror ne agri vastarentur;
(카이사르, 아프리카 전기 7:7)
Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito navium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur.
(카이사르, 아프리카 전기 11:1)
Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset, dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur.
(카이사르, 내란기, 3권 73:8)
cuius error iam permansit longo mundi spatio.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM208)
Plurimique sub alterutro curantis error subito moriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION