라틴어 문장 검색

At liquidi fontes et stagna virentia musco adsint et tenuis fugiens per gramina rivus, palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret, ut, cum prima novi ducent examina reges vere suo ludetque favis emissa iuventus, vicina invitet decedere ripa calori, obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:4)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)
me nec tam patiens Lacedaemon nec tam Larisae percussit campus opimae quam domus Albuneae resonantis et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda mobilibus pomaria rivis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 74)
inpune tutum per nemus arbutos quaerunt latentis et thyma deviae olentis uxores mariti nec viridis metuunt colubras nec Martialis haediliae lupos, utcumque dulci, Tyndari, fistula valles et Usticae cubantis levia personuere saxa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 172)
quis neget arduis pronos relabi posse rivos montibus et Tiberim reverti, cum tu coemptos undique nobilis libros Panaeti Socraticam et domum mutare loricis Hiberis, pollicitus meliora, tendis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 293)
quid obliquo laborat lympha fugax trepidare rivo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 33)
quis devium scortum eliciet domo Lyden?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 118)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
tu potes tigris comitesque silvas ducere et rivos celeres morari;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 112)
nam gelidos inficiet tibi rubro sanguine rivos lascivi suboles gregis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 133)
purae rivos aquae silvaque iugerum paucorum et segetis certa fides meae fulgentem imperio fertilis Africae fallit sorte beatior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1610)
non secus in iugis exsomnis stupet Euhias Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro lustratam Rhodopen, ut mihi devio ripas et vacuum nemus mirari libet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 255)
iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horidi dumeta Silvani, caretque ripa vagis taciturna ventis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 296)
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 38)
ego laudo ruris amoeni rivos et musco circumlita saxa nemusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION