라틴어 문장 검색

Et quia languente dextera letaliter ferire non potuit, iam destrictum mucronem in proprium latus impegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:4)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
Infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem scutariorum rectorem, qui tunc, ut dextris suis gestantes rem publicam, .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 8:1)
Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 4:1)
Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 3:2)
Nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito, rectam aciem luminum tendens, nec dextra vultum nec laeva flectebat et (tamquam figmentum hominis) nec cum rota concuteret nutans, nec spuens, aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 10:1)
Libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur, admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt, quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 12:2)
Aderatque propitiati numinis arbitrium clemens, et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, erepta ipsis barbaris tela eorum vitalibus immergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram, vel miseratus supplicantem abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 52:1)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Collisis quidam capitibus, vel umeris praesectis aut cruribus, inter vitae mortisque confinia, aliorum adiumenta paria perferentium implorantes, cum obtestatione magna deserebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 7:2)
Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 2:1)
Cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans, resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat, et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem dolere, quam nostrorum laetitiam, horrendo stridore monstrabant, et iacentes absque mortuis plurimi, succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti, sed superruentium collisi ponderibus, cruciatus alto silentio perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 10:1)
His enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 30:2)
Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod earn vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 15:1)
dextra rex Albanorum, pari loco atque honore sublimis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION