라틴어 문장 검색

tum perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 57:3)
dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:3)
in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:3)
nulla autem est in natura rerum talis necessitas') - cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:7)
totam enim evertit dialecticam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:8)
iisne quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec habent istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:3)
non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:4)
tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:3)
In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:2)
etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut coniectura capienda est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:1)
haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:1)
quae praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION