라틴어 문장 검색

Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quaerere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 8:1)
Principio mensis Phrygiae contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta novis, nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis templa deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권33)
nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, aliaque quae consuetudini serviunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 250:1)
multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 43:6)
sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:1)
De colore magis quaesitum est, an adulescens debeat in diuitem aliquid dicere.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 24:2)
Sed quaero ego, cur non, sicuti cursus navium recte dici solet, ita transgressus etiam navibus factus dici possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 7:1)
Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur, quod quaeri coniectura solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 3:4)
Recte ergo facies, si non videris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius dicere, qui titubat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 9:1)
Cara amica, ne quaeras quid sit, quiaadeo magnus dolor est quod nequeo dicere.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:27)
et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: "Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego".
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장21)
taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:9)
et multi quaerunt, quomodo 'auctor Iuppiter', cum Apollini dicat tot maria intravi duce te?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 177)
Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:3)
ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION