라틴어 문장 검색

Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 480:1)
rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 146:2)
inde victor exercitus Bovianum ductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 435:1)
itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 646:1)
numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 83:1)
Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 221:1)
cum ea in Samnio cuiuscumque ductu auspicioque gererentur, Romanis in Etruria interim bellum ingens multis ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 226:1)
ceterum magis eo profectum est quod mature ventum erat ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 230:1)
nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu aut imperio pugnam capessebant et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad instruendum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 254:2)
C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho, securi percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha4)
his anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum, et si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 8:1)
itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 120:1)
quieverant enim per paucos dies, quia cum celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 161:1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION