라틴어 문장 검색

Interim particularium multitudinem nemo reformidet, quin potius hoc ipsum ad spem revocet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:1)
neque dubium est, quin multa hujusmodi et vetera revocari et nova introduci possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:4)
ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:2)
In eo tamen differunt, quod alia excipiant calorem citius, ut aer, oleum, et aqua;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:3)
veruntamen illa gradu frigoris differunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:5)
Hanc sequi opinamur flammam ex vegetabilibus levibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:6)
Cum enim quis aliquid reminisci aut revocare in memoriam nititur, si nullam praenotionem habeat aut perceptionem ejus quod quaerit, quaerit certe et molitur et hac illac discurrit, tanquam in infinito.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:11)
Adeo ut nobilis illa fabrica per quam sexus differunt (quatenus ad animalia terrestria), nil aliud videatur esse, quam secundum exterius et interius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 284:2)
Differunt enim errores naturae ab instantiis monodicis in hoc;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:4)
Atque in illo differunt etiam ab instantiis monodicis, quod multo magis instruant praxin et operativam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:1)
quodque isti calores (praesertim unus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa essentia et specie, sive natura specifica, differentes et plane heterogenei:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:5)
Differunt autem ab instantiis quae subjunguntur instantiis comitatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:3)
Differunt etiam ab instantiis crucis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:5)
Differt autem iste motus a motu indigentiae, in duobus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:8)
atque effectu (ut plurimum) consentiunt, licet efficiendi modo et subjecto differant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION