라틴어 문장 검색

verum quantum ipsum materiae sive summam totalem constare, nec augeri aut minui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:4)
nam idem fiet in lamina ferri (si augeatur mora), quae non est expirabilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:29)
Eas autem auxi et numero et pondere in tantum, ut plane opus novum sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:4)
Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:6)
Mixtura mendacii voluptatem semper auget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:12)
Quemadmodum autem metus in pueris augeretur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:3)
Populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:14)
In principum negotiis interveniunt proculdubio multae difficultates et impedimenta, at saepenumero maxima impedimenta sunt principum ipsorum affectus et mores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:6)
Unde factum ut tempora eius difficultatibus et turbis plena essent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:5)
Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negativae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:17)
Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:9)
Qui vero rem augere cupit tertiam partem solam impensis assignet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:8)
Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore, mutuationem conservabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:8)
Quin et hoc fit quandoque ut qui inter privatos tractet apud utrunque existimationem suam augeat artificiose insinuando se apud alterutrum plus posse quam revera potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:13)
Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat, at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra premeret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION