라틴어 문장 검색

Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat quos ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:37)
constiterit que tibi amicitiam eum virtutem putare, non quaestum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:2)
spiritalem amicitiae fructum pleno laetus ore carpebit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:14)
cum haec amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:17)
Quo mediante, uices, nexus et uincula rerum, Fedus, amicitiam, pacem Concordia nectit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:14)
Et, ut familiarius loquar, ego sum natura, quae meae dignationis munere, te meae praesentiae compotem feci, meoque sum dignata beare consortio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:119)
meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae [0449B] evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:17)
sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:14)
quae sub tristi laetitia, sub amica saevitia, sub hostili amicitia, tanquam Syrenes usque ad exitium dulces, delectationis melodiam facie tenus praeferentes, suos amatores ad idololatriae perducunt naufragium:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:6)
cum Milesio, musicarum proportionum consonantes amicitias invenire;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:25)
Laxat amicitias, odium parit, erigit iras, Bella serit, lites nutrit, bellumque renodat, Rumpit nodata, disrumpit foedera, natos Excitat in patres, matres in viscera, fratres Dat fratrum nescire togas, et sanguinis omnes Unio quos unit, furor hos male dividit unus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:2)
per quam homines se glutino amicitiae praecordialis astringunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:4)
concives vero illius, per silvas et montana ac deserta loca cum armentis suis in fugam misit, quousque accersito auxilio imperatoris Constantinopolitani, sociis Petri resisteret, et vindictam Hungarorum sumeret propter amicitiam et foedus, quod cum Guz, comite et principe Malevillae, percussisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:2)
Hoc audito, dux imperatori legationem misit, quatenus hos principes terrae suae, quos tenebat captivos, libertati restitueret, alioqui se fidem illi et amicitiam non posse servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:1)
Sic vero imperatore ac duce perfectae fidei et amicitiae vinculo insolubili innodatis, a tempore Dominicae Incarnationis, quo haec concordia contigit, usque ante paucos dies Pentecostes per singulas hebdomadas quatuor viri, aureis Byzantiis onerati, cum decem modiis monetae tartaron, de domo imperatoris duci mittebantur, quibus milites sustentari possent!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION