라틴어 문장 검색

' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:7)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
sin minus, sensim erit pedetemptimque facienda, ut amicitias, quae minus delectent et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim diluere quam repente praecidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:6)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:5)
et si in nos aliquod odium offensiove conlata sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:8)
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:1)
alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
balineum calfieri iubebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 8:6)
ego tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias oportebit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 10:4)
eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:2)
ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 2:2)
ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:4)
nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:10)
nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION