라틴어 문장 검색

quibus disiectis, cum scirem C. Cassi, singularis civis et ducis, classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti daboque operam ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique p. praestem pecuniamque quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 10:2)
eo fit ut errem et vager latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:6)
passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:3)
deinde nostro instituto vagabimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:12)
Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent, Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti stant pa/rietes De/formati atque a/biete crispa - scitis quae sequantur, et illa in primis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:15)
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecit tela Gigantum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:10)
Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.4)
Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lupus ad canem.21)
Nam Viennensium vitia intra ipsos residunt, nostra late vagantur, utque in corporibus sic in imperio gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 7:3)
In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 15:1)
quid sola vagaris, Vitta nec evinctas inpedit alba comas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 628)
dumque huic hospitium domus est Tegeaea, vagantur incustoditae lata per arva boves, mane erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권311)
plebs venit ac virides passim disiecta per herbas potat, et accumbit cum pare quisque sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권346)
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege vagantur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권362)
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION