라틴어 문장 검색

si vero Academiam veterem persequemur, quam nos ut scis probamus, quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 9:2)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)
Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 38:1)
Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est peccata in malis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 47:3)
huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens de sua plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio sustineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:4)
neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:5)
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:1)
quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:1)
sed cum haec magna in Antonio tum actio singularis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장1)
ut verum videretur in hoc illud, quod Demosthenem ferunt ei, qui quaesivisset quid primum esset in dicendo, actionem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 1:2)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 3:5)
Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari et quo loco locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat autem actione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:1)
actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION