라틴어 문장 검색

nam cui res erepta est, est inimicus, cui data est, etiam dissimulat se accipere voluisse et maxime in pecuniis creditis occultat suum gaudium, ne videatur non fuisse solvendo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 104:2)
Ita, nec ut emat melius nec ut vendat, quicquam simulabit aut dissimulabit vir bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:2)
satin est hoc, ut non deliquisse videantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:7)
a malo autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum obruatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 292:2)
sin dissimulare, tu quem ad modum his satis facias, videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:3)
vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignavissimi iudicaremur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 19:2)
nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:1)
ac si restituor, etiam minus videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio diligemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:10)
ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dissimulare aut negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 10:1)
dissimulavi dolens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 8:5)
nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 10:5)
ita res est removendumque censeo illud dissimulantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 21:5)
dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 1 7:6)
sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, magni esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8A 1:2)
nam et dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION