라틴어 문장 검색

Si brevius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam levissimi fratris inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장145)
Nam si corpus tenue, si umidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장30)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장17)
Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 72:2)
Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:1)
Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:2)
uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:5)
At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:1)
Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:3)
sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci *φ*θ*ι*σ*ι*ν nominant, urinae difficultas, quam *σ*τ*ρ*α*ν*γ*ο*υ*ρ*ι*α*ν appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, leuitas intestinorum, qui lienteria uocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 8:2)
quod in corpore tenuiore uix euenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:3)
deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 8:2)
Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:1)
in pueris uero quae tenuis et diluta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:5)
Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION