라틴어 문장 검색

nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:1)
ita eloquentia coalescere nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 147:4)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:2)
primum, quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit , verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:3)
at si singula quaeque dissolveris, illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 301:2)
saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 303:1)
interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:2)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:5)
eam cuncta mortalium mala dissolvere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장38)
ac plerosque senectus dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장10)
Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장4)
Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:2)
Coalescere otio non potest, nisi desit circumspicere et errare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION