라틴어 문장 검색

Utitur autem vocabulo isto Virgilius et pro tuba, ut ibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:3)
Habes et hoc exemplum non dissonum, quod potentior mola ampliora grana confringit, integra illa quae sunt minutiora transmittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:1)
Constitit ut capto iussus deponere miles Signa fore, stridor lituum clangorque tubarum Non pia concinuit cum rauco classica cornu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:49)
Batavique truces, quos aere recurvo Stridentes acuere tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:20)
Insonuere tubae, et quanto clamore cohortes Miscentur, tantum nox atra silentibus umbris Edidit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:33)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
Colere nec umquam Tam variae cultu gentes, tam dissona vulgi Ora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:57)
nec ullae Audiri potuere tubae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:15)
Quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum Saxa quatit pulsu, rigidos vexantia frenos Ora terens, spargitque iubas, et subrigit aures, Incertoque pedum pugnat non stare tumultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:19)
Tot cecinere tubae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:6)
Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis Excantare deos, confudit murmura primum Dissona, et humanae multum discordia linguae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:28)
nullas tuba verberet aura Crastina dira quies, et imagine moesta diurna Undique funestas acies feret, undique bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:8)
Graiis delecta iuventus Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae, Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae Barbaries;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:30)
non illa tubas, non agmine moto Clamorem latura suam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:31)
Tunc ausae dare signa tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION