라틴어 문장 검색

eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum summae rei discrimen erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장5)
ne terrerentur vario Trevirici proelii eventu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장4)
sane Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장10)
sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii euentum intercepisse ueneno indicem creditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 5:2)
sed reputans et se priuatum non sine periculo fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit, dubium euentu meliore an uoluntate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 1:4)
Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 1:1)
sero tandem documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 2:3)
Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:1)
alium interpellatum ab aduersariis de propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio futurus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 1:3)
Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:1)
iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:1)
maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quanquam multa documenta egregii principis daret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 1:1)
id de imperatore Romano, quantum postea euentu paruit, praedictum Iudaei ad se trahentes rebellarunt caesoque praeposito legatum insuper Syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:2)
cum uix fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus defuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 3:1)
"Tu quidem licentia regni tam subito mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION