라틴어 문장 검색

ille gravem duro terram qui vertit aratro,perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omneaudaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,aiunt, cum sibi sint congesta cibaria:
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장24)
nil me paeniteat sanum patris huius, eoquenon, ut magna dolo factum negat esse suo pars, quod non ingenuos habeat clarosque parentes,sic me defendam.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장38)
Facetam vocant et sanctam et in qua nullus sit dolus,
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:5)
"nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX40)
rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina, confer conductum latronem, incendia sulpure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII54)
dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
Tribus quippe illinc volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi poterant, adortus exuperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 34:2)
Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 49:1)
Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 5:1)
Denique non scalis nec inruptione, sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis excidium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 9:2)
Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:1)
Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 14:2)
Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 15:1)
Minucius toto vastavit Hebro, multis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 5:3)
hic insidiis in valle dispositis dolo perculit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION